previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Cr.
Non esse me qui sceptra violentus geram
nec qui superbo miserias calcem pede,
testatus equidem videor haud clare parum
255generum exulem legendo et adflictum et gravi
[p. 128] terrore pavidum, quippe quem poenae expetit
letoque Acastus regna Thessalica optinens.
senio trementem debili atque aevo gravem
patrem peremptum queritur et caesi senis
260discissa membra, cum dolo captae tuo
piae sorores impium auderent nefas.
potest Iason, si tuam causam amoves,
suam tueri: nullus innocuum cruor
contaminavit, afuit ferro manus
265proculque vestro purus a coetu stetit.
tu, tu malorum machinatrix facinorum,
cui feminae nequitia ad audenda omnia,
robur virile est, nulla famae memoria,
egredere, purga regna, letales simul
270tecum aufer herbas, libera cives metu,
alia sedens tellure sollicita deos.

Med.
Profugere cogis? redde fugienti ratem
vel redde comitemfugere cur solam iubes?
non sola veni. bella si metuis pati,
275utrumque regno pelle, cur sontes duos
distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;
fugam, rapinas adice, desertum patrem
lacerum que fratrem, quicquid etiam nunc novas
docet maritus coniuges, non est meum:
280totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.

Cr.
Iam exisse decuit, quid seris fando moras?

Med.
Supplex recedens illud extremum precor,
ne culpa natos matris insontes trahat.

Cr.
Vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.

Med.
285Per ego auspicatos regii thalami toros,
[p. 129] per spes futuras perque regnorum status,
Fortuna varia dubia quos agitat vice,
precor, brevem largire fugienti moram,
dum extrema natis mater infigo oscula,
290fortasse moriens.

Cr.
Fraudibus tempus petis.

Med.
Quae fraus timeri tempore exiguo potest?

Cr.
Nullum ad nocendum tempus angustum est malis.

Med.
Parumne miserae temporis lacrimis negas?

Cr.
Etsi repugnat precibus infixus timor,
295unus parando dabitur exilio dies.

Med.
Nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
et ipsa propero.

Cr.
Capite supplicium lues,
clarum priusquam Phoebus attollat diem
nisi cedis Isthmo. sacra me thalami vocant,
300vocat precari festus Hymenaeo dies.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: